Hľadaný výraz: Ex 37,17-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant: 18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una et tres ex altera; 19 tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri. 20 In ipso autem hastili erant quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores; 21 singulae sphaerulae sub binis calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de hastili uno. 22 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erant, totum ductile ex auro purissimo. 23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro mundissimo. 24 Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

1

mail   print   facebook   twitter